monumenta.ch > Beda Venerabilis > sectio 2

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Beda Venerabilis, De Temporum Ratione, 53, 2
Cumque suas quaeque anni dies habeat concurrentes, hae quae in circulo adfixae concurrentes sunt, specialiter quae sit nono Calendarum Aprilium feria designant, videlicet ut propius festivitatis paschalis exordio positae, facillime diem epactarum, vel decimae quartae lunae quota sit feria pandant, ac per hoc ad paschalis inventionem diei dominici planum faciant iter. Contingit autem eadem concurrentium annua dies, quod calculatorem meminisse iuvat, etiam II Calendas Aprilis, VII Idus Aprilis, XVIII Calendarum Maiarum, et XI Calendarum earundem.